- INSTITOR
- INSTITORPaulo et Ulpiano, l. 18. et 3. ff. de Institor act. ist est, qui tabernae, locove ad emendum vendendumve praeponitur. Meminêrunt autem VEtt. tabernarum, casiariae, cauponariae, cretariae, diversoriae, fultomae, lamoniae, pellesuinae, pistoriae, purpurariae, sutrinae, unguentariae etc. uti infra videbimus, in voce Taberna. Atque in his omnibus custodiae casâ canis videtur fuisse. Paul. l. 2. §. 1. ff. si quadr. Si quis aliquem evitans --- in tabernam proximam se immisisset, ibique a cane feroce esset laesus, non posse agi canis nomine quidam putant, at si solutus fuisset; contra. Ceterum Institorum opera stataria ac fedentaria fuit, unde vestes non succingebant, sed demissas gerebant. Vertumnus apud Propert. de se ipso, l. 4. Eleg. 2. v. 38.------- ------- et iboMundus, demissis Institor in tunicisIis Ulpian. iungit Insularium, de quo mox; Aedificio vel frumento emendo praepositum; Pecuniis foenerandis, Agris colendis: Mercaturis Redempturisque saciendis, alios, de quibus omnibus. Vide L. Pign. Comm. de Servis, ut et infra in voce Servus, item mercatura, ubi ptimos Institores, qui nempe a Mercatoribus emunt, ut minutim vendant, Lydos fuisse, videbimus; et Negotiantes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.